De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore
Autor
Tipo de contenido
Artículo de revista
Idioma del documento
EspañolFecha de publicación
1960Resumen
Epistula prima Traianum nouumm imperatorem statim post mortem Neruae, qui ante d. VI Kal. Febr. a. 98 decessit -, gratulatur. In secunda Plinius Traiano pro iure trium liberorum gratias agit. Quod ius Plinius “ inter initia felicissimi principatus” obtinuit atque, nisi fallor, ante mensem Martium a. 98; nam L. Iulius Ursus Seruianus, qui Plinium Traiano commendauerat, consulatum ilio mense probabiliter Romae gessit3. Antea autem in Germania non procul a Traiano commorans 4 illud ius Plinio impetrare et imperatoris rescriptum in urbem rediens apportare potuit. In epistula III A Plinius imperatori nuntiat se a senatu aduocatum prouincialibus contra Marium Priscum datum esse. Cum in praefectura aerarii Saturni ab omnibus aduocationibus renuntiauerit, imperatorem petit, ut permissionem huius causae suscipiendae impetret. Quam imperator statim in ep. Ill B concedit. Marius Priscus, a. 97/98 prouinciae praefuit, aestate a. 98 a prouincialibus accusatus, a. 100 ineunte a senatu condemnatus erat5. Haec epistula aestate a. 98 data est. Plinius iam a Nerua petiuerat, ut Uoconium Romanum in amplissimum ordinem promoueret. Sed ab eo principe promotionem non obtinuit, quia Romani mater liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codiciliis ad Neruam scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat. Postea a Plinio admonita id fecit. Quare nunc Plinius nouo imperatori eandem petitionem mittit. Ex quo manifestum fit epistulam quartam brevi post mortem Neruae, i. e. anno 98, missam esse. In epistula quinta Plinius Traianum rogat, ut Harpocrati iatraliptae, quem proximo anno in grauissima valetudine usque ad periculum uitae uexatus adsumpsit, det ciuitatem Romanam. In sexta Traiano gratias agit, quod ciuitatem Harpocritae indulsit, sed a peritioribus admonitus debuisse se ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, denuo rogat, ut utramque ciuitatem tribuat. Quod Traianus in septima promittit, sed nomum Harpocritis indicandum esse obseruat, ut epistulam Plinio ad Pompeium Plantam, praefectum Aegyptiv, mitat. In epistula decima Plinius nomum indicat et epistulam ab imperatore ad Plantam promissam exspectat.Palabras clave
Colecciones
- Artículo [210]
- Biblioteca Digital Xenía [320]
![Atribución-NoComercial 4.0 Internacional](/themes/Mirage2//images/creativecommons/cc-generic.png)