Mostrar el registro sencillo del documento

dc.rights.licenseAtribución-NoComercial 4.0 Internacional
dc.contributor.authorZaranka, Juozas
dc.date.accessioned2019-07-02T21:42:10Z
dc.date.available2019-07-02T21:42:10Z
dc.date.issued1960
dc.identifier.urihttps://repositorio.unal.edu.co/handle/unal/63348
dc.description.abstractEpistula prima Traianum nouumm imperatorem statim post mortem Neruae, qui ante d. VI Kal. Febr. a. 98 decessit -, gratulatur. In secunda Plinius Traiano pro iure trium liberorum gratias agit. Quod ius Plinius “ inter initia felicissimi principatus” obtinuit atque, nisi fallor, ante mensem Martium a. 98; nam L. Iulius Ursus Seruianus, qui Plinium Traiano commendauerat, consulatum ilio mense probabiliter Romae gessit3. Antea autem in Germania non procul a Traiano commorans 4 illud ius Plinio impetrare et imperatoris rescriptum in urbem rediens apportare potuit. In epistula III A Plinius imperatori nuntiat se a senatu aduocatum prouincialibus contra Marium Priscum datum esse. Cum in praefectura aerarii Saturni ab omnibus aduocationibus renuntiauerit, imperatorem petit, ut permissionem huius causae suscipiendae impetret. Quam imperator statim in ep. Ill B concedit. Marius Priscus, a. 97/98 prouinciae praefuit, aestate a. 98 a prouincialibus accusatus, a. 100 ineunte a senatu condemnatus erat5. Haec epistula aestate a. 98 data est. Plinius iam a Nerua petiuerat, ut Uoconium Romanum in amplissimum ordinem promoueret. Sed ab eo principe promotionem non obtinuit, quia Romani mater liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codiciliis ad Neruam scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat. Postea a Plinio admonita id fecit. Quare nunc Plinius nouo imperatori eandem petitionem mittit. Ex quo manifestum fit epistulam quartam brevi post mortem Neruae, i. e. anno 98, missam esse. In epistula quinta Plinius Traianum rogat, ut Harpocrati iatraliptae, quem proximo anno in grauissima valetudine usque ad periculum uitae uexatus adsumpsit, det ciuitatem Romanam. In sexta Traiano gratias agit, quod ciuitatem Harpocritae indulsit, sed a peritioribus admonitus debuisse se ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, denuo rogat, ut utramque ciuitatem tribuat. Quod Traianus in septima promittit, sed nomum Harpocritis indicandum esse obseruat, ut epistulam Plinio ad Pompeium Plantam, praefectum Aegyptiv, mitat. In epistula decima Plinius nomum indicat et epistulam ab imperatore ad Plantam promissam exspectat.
dc.format.mimetypeapplication/pdf
dc.language.isospa
dc.publisherFacultad de Filosofía y Letras
dc.relation.ispartofUniversidad Nacional de Colombia Sede Bogotá Facultad de Ciencias Humanas Departamento de Filosofía
dc.relation.ispartofDepartamento de Filosofía
dc.rightsDerechos reservados - Universidad Nacional de Colombia
dc.rights.urihttp://creativecommons.org/licenses/by-nc/4.0/
dc.subject.ddc34 Derecho / Law
dc.subject.ddc5 Ciencias naturales y matemáticas / Science
dc.subject.ddc9 Geografía e Historia / History and geography
dc.subject.ddc93 Historia del mundo antiguo hasta ca. 499 / History of ancient world; of specific continents, countries, localities; of extraterrestrial worlds
dc.titleDe Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore
dc.typeArtículo de revista
dc.type.driverinfo:eu-repo/semantics/article
dc.type.versioninfo:eu-repo/semantics/publishedVersion
dc.identifier.eprintshttp://bdigital.unal.edu.co/63644/
dc.relation.referencesZaranka, Joseph (1960) De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore. Stvdivm, IV (9-10). pp. 117-120.
dc.rights.accessrightsinfo:eu-repo/semantics/openAccess
dc.subject.proposalPlinio
dc.subject.proposalDerechos de los niños
dc.subject.proposalTrajano
dc.subject.proposalHistoriadores
dc.subject.proposalSenado
dc.subject.proposalRoma
dc.type.coarhttp://purl.org/coar/resource_type/c_6501
dc.type.coarversionhttp://purl.org/coar/version/c_970fb48d4fbd8a85
dc.type.contentText
dc.type.redcolhttp://purl.org/redcol/resource_type/ART
oaire.accessrightshttp://purl.org/coar/access_right/c_abf2


Archivos en el documento

Thumbnail

Este documento aparece en la(s) siguiente(s) colección(ones)

Mostrar el registro sencillo del documento

Atribución-NoComercial 4.0 InternacionalEsta obra está bajo licencia internacional Creative Commons Reconocimiento-NoComercial 4.0.Este documento ha sido depositado por parte de el(los) autor(es) bajo la siguiente constancia de depósito