De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore

dc.contributor.authorZaranka, Juozasspa
dc.date.accessioned2019-07-02T21:42:10Zspa
dc.date.available2019-07-02T21:42:10Zspa
dc.date.issued1960spa
dc.description.abstractEpistula prima Traianum nouumm imperatorem statim post mortem Neruae, qui ante d. VI Kal. Febr. a. 98 decessit -, gratulatur. In secunda Plinius Traiano pro iure trium liberorum gratias agit. Quod ius Plinius “ inter initia felicissimi principatus” obtinuit atque, nisi fallor, ante mensem Martium a. 98; nam L. Iulius Ursus Seruianus, qui Plinium Traiano commendauerat, consulatum ilio mense probabiliter Romae gessit3. Antea autem in Germania non procul a Traiano commorans 4 illud ius Plinio impetrare et imperatoris rescriptum in urbem rediens apportare potuit. In epistula III A Plinius imperatori nuntiat se a senatu aduocatum prouincialibus contra Marium Priscum datum esse. Cum in praefectura aerarii Saturni ab omnibus aduocationibus renuntiauerit, imperatorem petit, ut permissionem huius causae suscipiendae impetret. Quam imperator statim in ep. Ill B concedit. Marius Priscus, a. 97/98 prouinciae praefuit, aestate a. 98 a prouincialibus accusatus, a. 100 ineunte a senatu condemnatus erat5. Haec epistula aestate a. 98 data est. Plinius iam a Nerua petiuerat, ut Uoconium Romanum in amplissimum ordinem promoueret. Sed ab eo principe promotionem non obtinuit, quia Romani mater liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio codiciliis ad Neruam scriptis professa fuerat, nondum satis legitime peregerat. Postea a Plinio admonita id fecit. Quare nunc Plinius nouo imperatori eandem petitionem mittit. Ex quo manifestum fit epistulam quartam brevi post mortem Neruae, i. e. anno 98, missam esse. In epistula quinta Plinius Traianum rogat, ut Harpocrati iatraliptae, quem proximo anno in grauissima valetudine usque ad periculum uitae uexatus adsumpsit, det ciuitatem Romanam. In sexta Traiano gratias agit, quod ciuitatem Harpocritae indulsit, sed a peritioribus admonitus debuisse se ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde Romanam, denuo rogat, ut utramque ciuitatem tribuat. Quod Traianus in septima promittit, sed nomum Harpocritis indicandum esse obseruat, ut epistulam Plinio ad Pompeium Plantam, praefectum Aegyptiv, mitat. In epistula decima Plinius nomum indicat et epistulam ab imperatore ad Plantam promissam exspectat.spa
dc.format.mimetypeapplication/pdfspa
dc.identifier.eprintshttp://bdigital.unal.edu.co/63644/spa
dc.identifier.urihttps://repositorio.unal.edu.co/handle/unal/63348
dc.language.isospaspa
dc.publisherFacultad de Filosofía y Letrasspa
dc.relation.ispartofUniversidad Nacional de Colombia Sede Bogotá Facultad de Ciencias Humanas Departamento de Filosofíaspa
dc.relation.ispartofDepartamento de Filosofíaspa
dc.relation.referencesZaranka, Joseph (1960) De Plinii Epistularum I-XIV ad traianum tempore. Stvdivm, IV (9-10). pp. 117-120.spa
dc.rightsDerechos reservados - Universidad Nacional de Colombiaspa
dc.rights.accessrightsinfo:eu-repo/semantics/openAccessspa
dc.rights.licenseAtribución-NoComercial 4.0 Internacionalspa
dc.rights.urihttp://creativecommons.org/licenses/by-nc/4.0/spa
dc.subject.ddc34 Derecho / Lawspa
dc.subject.ddc5 Ciencias naturales y matemáticas / Sciencespa
dc.subject.ddc9 Geografía e Historia / History and geographyspa
dc.subject.ddc93 Historia del mundo antiguo hasta ca. 499 / History of ancient world; of specific continents, countries, localities; of extraterrestrial worldsspa
dc.subject.proposalPliniospa
dc.subject.proposalDerechos de los niñosspa
dc.subject.proposalTrajanospa
dc.subject.proposalHistoriadoresspa
dc.subject.proposalSenadospa
dc.subject.proposalRomaspa
dc.titleDe Plinii Epistularum I-XIV ad traianum temporespa
dc.typeArtículo de revistaspa
dc.type.coarhttp://purl.org/coar/resource_type/c_6501spa
dc.type.coarversionhttp://purl.org/coar/version/c_970fb48d4fbd8a85spa
dc.type.contentTextspa
dc.type.driverinfo:eu-repo/semantics/articlespa
dc.type.redcolhttp://purl.org/redcol/resource_type/ARTspa
dc.type.versioninfo:eu-repo/semantics/publishedVersionspa
oaire.accessrightshttp://purl.org/coar/access_right/c_abf2spa

Archivos

Bloque original

Mostrando 1 - 1 de 1
Cargando...
Miniatura
Nombre:
DePliniiEpistularum.1960.1.pdf
Tamaño:
108.53 KB
Formato:
Adobe Portable Document Format