De Punii Epistola IX, 10
Author
Type
Artículo de revista
Document language
EspañolPublication Date
1958Metadata
Show full item recordSummary
Celebris est Plinii epistula ad Taciturn de aprorum uenatione, qua A. G. Lange cum Dialogo de oratoribus comparata hoc opusculum a Tacito compositum esse demonstrauit *. Uerba enim epistulae: “ltaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas” 2 manifeste hunc Dialogi locum significant: “Adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere uelint, relinquenda conuersatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est” 3. Quamquam Cudemann4 et R. Berndt5 uocabula ‘nemora et lucos’ locum communem esse manifestum faciunt (quod haud difficile est, cum Tacitus ipse notauerit: “utque ipsi —poetae— dicunt” ), attamen Dialogi imitationem in ep. IX, 10 negandam non esse Wagenvoort ita argumentatur: “Quam sententiam (Langii et aliorum) Gudemann impugnat multisque exemplis collatis de loco communi hic agi frustra demonstrat. Frustra inquam, nam siquidem locus communis est, ipsam ob earn causam eo minus licet dubitare ne Taciti uerba ad litteram repetita hic afferentur, quae si ex Taciti epistula desumpta essent, non prouideo equidem, quo pertinuisset talia premere nihil singulare praebentia, nam ipsum suisse eadem sententia luculenter docet” 6. Dubium igitur non est, quin Plinius hanc epistulam post Dialogum lectum scripserit.Collections
- Biblioteca Digital Xenía [320]
- Otro [9]
