De Punii Epistola IX, 10

Cargando...
Miniatura

Autores

Zaranka, Juozas

Director

Tipo de contenido

Document language:

Español

Fecha

Título de la revista

ISSN de la revista

Título del volumen

Documentos PDF

Resumen

Celebris est Plinii epistula ad Taciturn de aprorum uenatione, qua A. G. Lange cum Dialogo de oratoribus comparata hoc opusculum a Tacito compositum esse demonstrauit *. Uerba enim epistulae: “ltaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas” 2 manifeste hunc Dialogi locum significant: “Adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere uelint, relinquenda conuersatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est” 3. Quamquam Cudemann4 et R. Berndt5 uocabula ‘nemora et lucos’ locum communem esse manifestum faciunt (quod haud difficile est, cum Tacitus ipse notauerit: “utque ipsi —poetae— dicunt” ), attamen Dialogi imitationem in ep. IX, 10 negandam non esse Wagenvoort ita argumentatur: “Quam sententiam (Langii et aliorum) Gudemann impugnat multisque exemplis collatis de loco communi hic agi frustra demonstrat. Frustra inquam, nam siquidem locus communis est, ipsam ob earn causam eo minus licet dubitare ne Taciti uerba ad litteram repetita hic afferentur, quae si ex Taciti epistula desumpta essent, non prouideo equidem, quo pertinuisset talia premere nihil singulare praebentia, nam ipsum suisse eadem sententia luculenter docet” 6. Dubium igitur non est, quin Plinius hanc epistulam post Dialogum lectum scripserit.

Abstract

Palabras clave propuestas

Descripción

Palabras clave

Citación